Liber Exodus*

Caput 30: Versus 35

Faciesque thymiama,etc.GREG., lib. I Moral., cap. 39, tom. 1.Thymiama ex aromatibus compositum facimus, etc., usque ad odorem de se subtilius non aspergit.ISID.Incensum, quod ex quatuor odoratissimis generibus in maximam subtilitatem comminutis, id est, stacte, onycha, galbano, et thure componitur; orationes fidelium significat, quamvis quatuor elementa haec quatuor videant significare: ut thus, quod lucidum est, aeri comparetur, stactes aquis, galbanus et onyx terrae et igni, ut per haec omnium quae in coelo et infra coelum, et in terra, et in aquis, sunt placitum Deo incensum sitOpere,etc.AUG., quaest. 136.Non debemus putare unguentum fieri, sed thymiama vel incensum, quod apponitur illi altari incensi ubi non licebat sacrificari, et erat intra sancta sanctorum.
(* Traductions européennes)